- MICHAEL Selghuki fil
- MICHAEL Selghuki filDux Turcarum, gentis pastorltiae: qui, cum primas sedes in Scythia habuissent, ad fluvium Iaxartem supra Persiam; ex illa regione, hodieque Turkestan appellata, in Periam emigrarant Duce Selghukô. Cuius filium Michaelem cum Mahmudus Rex Persiae et Indiae captivum abduxisset, ex Manarahalnaria omnes Turcae eum insecuti, in planitie Ohorasan consederunt. Quod cum Mahmudo displicetet, filius eius Masud, successor Regni, Turcas bellô lacessere coepit. qui hac iniuriâ irritati, Togrui Bekum filium Michaelis Regem creârunt, A. C. 1038. et, occisô Masudô, totâ Persiâ potiti sunt. Quae prima Turcici Regni origo, a Scriptoribus Graecis Latinisque monstrosis fabulis involvitur. Vide cundem Hornium Orbe Imper. p. 269. et infra in voce Selgucus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.